- OLUS
- I.OLUSinter hortenses Aegyptiorum Does: Pythagoraeorum esca fuit, Plauto in Captivis, Actu 1. sc. 2. v. 80. Caena terrestris, Horatio Epod. od. 2. v. 18. Dapes inemptae. Iuvenal. Sat. 3. v. 228.Vive brdentis amans, et culti villicus horti,Unde epulum possis certum dare Pythagoraeis.Et Sat. 15. v. 173.Pythagoras cunctis animantibus abstinuit, quiTamquam homine et ventri indulsit non omne legumen.Vide Laertium l. 8. Multi enim Antiquorum, ut Quintilianus Declam. 13. ait, tradiderunt, id Philosophorum genus omnibus epulis per mortem paratis abstinuisse. Quos imitatos, carnibus non vesci in communione Romana Carmelitas, sanctioris ac rigidioris vitae causâ, docet Polydor. Virg. de Inv. Rer. l. 7. c. 3. Sed opinionem hanc veterem falsam vocat A. Gellius l. 4. c. 11. Callimachô et Cicerone in partes vocatis. Plutarchus quoque l. 1. de Homero, Aristotelem scripsit eadem de Pythagoraeis memoriae mandâsse, quod videl. non edendis animalibus in genere, sed paucâ tantum carne quâdam abstinuerint. Quaeutut se habeant, certum tamen est Aegyptios, a quibus omnia fere Pythagoras hausit, certis quibusdam cibis, praecipue carne, sed et Oleribus, abstinuisse. Iuvenal. Sat. 15. v. 12.— Lanatis animalibus abstinet omnitMensa, nefas illis fetum iugulare capellae.Sacerdotes inprimis et sacris initiati, qui, inanimis cibis acquiescere, partem religionis duxêre. Quos Brachmanes, apud Indos: Esseni, inter Hebraeos, aliique sunt imitati. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 7. c. 12. Magos vero oleribus solis et farinâ vesci solitos, Cael. habet Rhodig. l. 13. c. 25. etc. De Olerum sepciebus passim: Vide et supra, voce Olera.II.OLUSurbs Cretae; civis Oluntius, Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.